monumenta.ch > Augustinus > 3 > 19 XI > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > 17 X > . . . > 2 > . . . > . . . > . . . > 1 > 24 X > . . . > 21 XV > 3 > 10 VI > 41 XXX > 16 VIII > . . . > 27 XV > 2 > 15 VI > 3 > 11 VI > . . . > 27 XI > . . . > 10 VI > 11 VII > 66 XLI > 2 > 2 > 2 > 2 > . . . > . . . > . . . > 25 XV > 21 XIV > . . . > 23 XVII > 2 II > 6 > . . . > 2 > . . . > 2 > 2 > . . . > 25 XI > . . . > . . . > 25 XV > . . . > . . . > 2 II > 2 > 26 XV > 2 > . . . > 2 > 18 XI > . . . > 26 XI > 2 > 9 > 2 > . . . > 2 II > 19 XI > 5 > 2 > 2 > 2 > 2 > 363 > . . . > 2 > . . . > 1 > 18 XI > 1 > . . . > 4 > . . . > 2 > 25 XIV > 17 VII > . . . > 20 XI > 2 > 1
Augustinus, Epistolae, 9, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 9, 1.

1 Quanquam mei animi cognitor sis, fortasse tamen ignoras quantum velim praesentia tua frui.
2 Verum hoc tam magnum beneficium Deus quandoque praestabit.
3 Legi rectissimam epistolam tuam, in qua de solitudine questus es, et quadam desertione a familiaribus tuis, cum quibus vita dulcissima est.
4 Sed quid aliud hic tibi dicam, nisi quod te non dubito facere?
5 Confer te ad tuum animum, et illum in Deum leva, quantum potes.
6 Ibi enim certius habes et nos, non per corporeas imagines, quibus nunc in nostra recordatione uti necesse est; sed per illam cogitationem, qua intelligis non loco esse nos simul.
Augustinus HOME