monumenta.ch > Augustinus > 333 > 1 > 35 XXV > 263 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 > 13 > 1 > 189 > 1 > 189 > 42 XXXI > 1 > 10 > 1 > 6 > 320 > 3 > 4 > 1 > 9 > 1 > 1 > 1 > 1 > 342 > 1 > 1 > 1 > 24 XVII > 1 > 1 > 1 > 1 > 352 > 6 > 3 > 6 > 232 > 8 > 1 > 1 > 6 > 5 > 6 > 151 > 1 > 9 IX > 9 > 6 > 9 > 355 > 29 XII > 5 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8 > 1 > 4 > 1 > 1 > 1 > 128 > 232 > 6 > 5 > 6 > 1 > 1 > 8 > 9 > 1 > 8 > 1 > 367 > 4 > 4 > 7 > 8 > 5 > 1 > 5 > 1 > 6 > 1 > 3 > 6 > 5 > 4 > 1 > 5 > 9 > 5 > 6 > 1 > 4 > 1 > 1 > 4 > 7 > 1 > 14 XI > 3 > 8 > 3 > 6 > 1 > 4 > 4 > 1 > 6 > 4 > 4 > 33 XXIV > 7 > 4 > 9 > 7 > 3 > 4 > 7 > 1 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 3
Augustinus, Epistolae, 11, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 11, 3.

1 Nulla natura est, Nebridi, et omnino nulla substantia quae non in se habeat haec tria, et prae se gerat: primo ut sit deinde ut hoc vel illud sit, tertio ut in eo quod est maneat quantum potest.
2 Primum illud causam ipsam naturae ostentat, ex qua sunt omnia; alterum, speciem per quam fabricantur, et quodammodo formantur omnia; tertium, manentiam quamdam, ut ita dicam, in qua sunt omnia.
3 Quod si fieri potest ut aliquid sit, quod non hoc vel illud sit, neque in genere suo maneat; aut hoc quidem aut illud sit, sed non sit, neque in genere suo maneat quantum potest; aut in suo genere quidem pro ipsius sui generis viribus maneat, sed tamen nec sit, neque hoc vel illud sit: fieri etiam potest, ut in illa Trinitate aliqua persona praeter alias aliquid faciat.
4 At si cernis necesse esse ut quidquid sit, continuo et hoc aut illud sit, et in suo genere maneat quantum potest, nihil tria illa praeter invicem faciunt.
5 Video adhuc partem me egisse huius quaestionis, qua fit difficilis solutio.
6 Sed breviter tibi aperire volui, si tamen egi quod volui, quam subtiliter, et quanta veritate in Catholica intelligatur huiusce inseparabilitas Trinitatis.
Augustinus HOME