monumenta.ch > Augustinus > 3 > 21 XV > 4 > 11 XI > 3 > 3 > 5 > 4 > 7 > 3 > 243 > 4 > 3 > 26 XVII > 3 > 3 > 233 > 3 > 3 > 4 > 3 > 3 > 2 > 3 > 4 > 4 > 2 > 243 > 2 > 2 > 3 > 2 II > 2 > 17 XIV > 3 > 2 > 19 XV > 18 XV > 2 > 3 > 2 > 2 > 2 > 13 XI > 2 > 2 > 2 > 2
Augustinus, Epistolae, 13, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 13, 2.

1 Necesse est te meminisse quod crebro inter nos sermone iactatum est, nosque iactavit anhelantes, atque aestuantes, de animae scilicet vel perpetuo quodam corpore, vel quasi corpore, quod a nonnullis etiam dici vehiculum recordaris.
2 Quam rem certe, siquidem loco movetur, non esse intelligibilem, clarum est.
3 Quidquid autem intelligibile non est, intelligi non potest.
4 At quod intellectum fugit, si saltem sensum non refugit, aestimare inde aliquid verisimiliter non usquequaque denegatur.
5 Quod vero neque intelligi neque sentiri potest, temerariam nimis atque nugatoriam gignit opinionem; et hoc de quo agimus tale est, si tamen est.
6 Cur ergo, quaeso te, non nobis ad hanc quaestiunculam indicimus ferias, et nos totos imprecato Deo in summam serenitatem naturae summae viventis attollimus?
Augustinus HOME