monumenta.ch > Servius > 868 > 13 IX > 45 > 5 > 319 > 31 > 419 > 14 VII > 17 > 163 > 817 > 73 > 4 > 2 > 23 X > 795 > 216 > 630 > 494 > 289 > 35 > 250 > 780 > 613 > 136 > 39 > 179 > 1 > 1 > 20 XIV > 6.13 > 109 > 16 X > 42 > 748 > 796 > 47 > 4
Augustinus, Epistolae, 13, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 13, 4.

1 Hoc si dices, veniat in mentem illud quod intelligere appellamus, duobus modis in nobis fieri: aut ipsa per se mente atque ratione intrinsecus, ut cum intelligimus esse ipsum intellectum; aut admonitione a sensibus, ut id quod iam dictum est, cum intelligimus esse corpus.
2 In quibus duobus generibus illud primum per nos, id est, de eo quod apud nos est Deum consulendo; hoc autem secundum de eo quod a corpore sensuque nuntiatur, nihilominus Deum consulendo intelligimus.
3 Quae si rata sunt, nemo de illo corpore utrum sit intelligere potest, nisi cui sensus quidquam de illo nuntiarit.
4 In quo animantium numero si ullus est, nos quoniam non esse perspicimus, illud etiam perfectum puto, quod supra dicere coeperam, non ad nos istam pertinere quaestionem.
5 Haec etiam atque etiam cogites velim, et quod cogitando genueris, ut noverim cures.
Augustinus HOME