monumenta.ch > Augustinus > 11 > 25 XIX > 13 > 11 > 1. 1 > 14 IX > 17 IX > 10 > 14 IX > 4 IV > 10 > 14 > 14 IX > 30 XII > 10 > 10 > 15 > 11 > 10 > 2 > 15 > 11 > 19 > 32 XII > 18 > 30 XIX > 13 > 10 IX > 33 XII > 21 IX > 17 > 16 IX > 10 > 14 > 6. 8 > 13 > 16 IX > 16 > 10 > 12.17 > 16 > 36 XXVI > 6. 7 > 1 > 15 IX > 21 IX > 17 IX > 12.19 > 15 IX > 32 XXIII > 12.18 > 11 > 15 IX > 5. 5 > 37 XXVII > 7. 9 > 19 IX > 13 > 4 > 13 IX > 34 XXV > 1
Augustinus, Epistolae, 15, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 15, 1.

1 Non haec epistola sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur.
2 Tabellas eburneas quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi.
3 Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi.
4 Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huiusmodi necessitates, mittas peto.
5 Scripsi quiddam de catholica religione, quantum Dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit.
6 Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina maiorum.
7 De codicibus, praeter libros de Oratore, totum mihi excidit.
8 Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia.
9 Absens enim quid plus faciam non invenio.
Augustinus HOME