monumenta.ch > Augustinus > 10 > 10 > 10 > 14 > 10 > 10 > 15 > 11 > 10 > 2 > 15 > 11 > 19 > 18 > 13 > 17 > 10 > 14 > 13 > 16 > 10 > 16 > 1 > 11 > 1 > 13 > 6 > 4 > 1 > 11 > 10 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 > 13 > 1 > 1 > 1 > 10 > 1 > 6 > 3 > 4 > 1 > 9 > 1
Augustinus, Epistolae, 16, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 16, 1.

1 Avens crebro tuis affatibus laetificari, et instinctu tui sermonis, quo me paulo ante iucundissime salva charitate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum poenitudinem appellares.
2 Sed quaeso ut si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris.
3 Olympum montem deorum esse habitaculum, sub incerta fide Graecia fabulatur.
4 At vero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus.
5 Equidem unum esse Deum summum, sine initio, sine prole naturae, ceu patrem magnum atque magnificum, quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum?
6 Huius nos virtutes per mundanum opus diffusas, multis vocabulis invocamus, quoniam nomen eius cuncti proprium videlicet ignoramus.
7 Nam Deus omnibus religionibus commune nomen est.
8 Ita fit ut dum eius quasi quaedam membra carptim, variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.
Augustinus HOME