monumenta.ch > Augustinus > 29 > 13 > 28 > 34 > 60 > 44 > 32 > 34 > 10 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 1 > 40 > 1 > 55 > 29 > 30 > 1 > 1 > 1 > 6 > 33 > 1 > 1 > 41 > 45 > 1 > 33 > 1 > 32 > 65 > 1 > 33 > 68 > 80 > 1 > 79 > 1 > 5
Augustinus, Epistolae, 22, 1, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 22, 1, 5.

1 Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis (Gal. VI, 1).
2 Dant enim mihi fiduciam litterae tuae indices germanissimae charitatis, ut tecum tanquam mecum audeam colloqui.
3 Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando.
4 Sic enim agendum est cum multitudine: severitas autem exercenda est in peccata paucorum.
5 Et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scripturis comminando vindictam futuram ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur.
6 Ita prius movebuntur spirituales vel spiritualibus proximi, quorum auctoritate, et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo frangatur.
Augustinus HOME