monumenta.ch > Augustinus > 11 > 229 > 278 > 127 > 173 > 216 > 106 > 387 > 300 > 148 > 180 > 212 > 305 > 181 > 297 > 388 > 178 > 14 > 106 > 5 > 394 > 126 > 226 > 188 > 183 > 374 > 213 > 225 > 279 > 350 > 117 > 289 > 311 > 12 > 9 > 223 > 149 > 130 > 1 > 278 > 303 > 393 > 13 > 4 > 29 > 1 > 11 > 135 > 300 > 204 > 177 > 133 > 160 > 12 > 12 > 222 > 378 > 10 > 244 > 6


Augustinus, Epistolae, 28, 4, 6.

1 Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de christiano studio conferre; sed huic desiderio meo nulla epistola satis est.
2 Uberius idipsum possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo.
3 Et tamen, quantum vellem, nec ipse (quod pace eius dixerim) forsitan capit; quanquam nihilo me illi praetulerim.
4 Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit: et posteaquam redierit, quod Domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensuum tuorum.
5 Ita fiet ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior.
6 Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum; quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram atque fraternam severitatem adhibeas quaeso.
7 Non enim aliter intelligo quod scriptum est, Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5); nisi quia magis amat obiurgator sanans, quam adulator unguens caput.
8 Ego autem difficillime bonus iudex lego quod scripserim, sed aut timidior recto, aut cupidior.
9 Video etiam interdum vitia mea; sed haec malo audire a melioribus, ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar, et meticulosam potius mihi videar in me, quam iustam tulisse sententiam.
Augustinus HOME