monumenta.ch > Augustinus > 333 > 1 > 35 XXV > 263 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 > 13 > 1 > 189 > 1 > 189 > 42 XXXI > 1 > 10 > 1 > 6 > 320 > 3 > 4 > 1 > 9 > 1 > 1 > 1 > 1 > 342 > 1 > 1 > 1 > 24 XVII > 1 > 1 > 1 > 1 > 352 > 6 > 3 > 6 > 232 > 8 > 1 > 1 > 6 > 5 > 6 > 151 > 1 > 9 IX > 9 > 6 > 9 > 355 > 29 XII > 5 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8 > 1 > 4 > 1 > 1 > 1 > 128 > 232 > 6 > 5 > 6 > 1 > 1 > 8 > 9 > 1 > 8 > 1 > 367 > 4 > 4 > 7 > 8 > 5 > 1 > 5 > 1 > 6 > 1 > 3 > 6 > 5 > 4 > 1 > 5 > 9 > 5 > 6 > 1 > 4 > 1 > 1 > 4 > 7 > 1 > 14 XI > 3
Augustinus, Epistolae, 31, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 31, 3.

1 Nec ideo tamen eos tam cito a nobis, licet ad vos remeantes, sine molestia passi sumus.
2 Videte enim, quaeso vos, quibus qualiebamur affectibus.
3 Tanto utique dimittendi erant velocius, quanto vobis impensius obedire cupiebant; sed quanto id cupiebant magis, tanto vos nobis praesentius exhibebant: eo quippe indicabant quam chara vestra viscera essent; tanto igitur eos minus dimittere volebamus, quanto iustius ut dimitterentur instabant.
4 O rem non ferendam, nisi a nobis ista discessione non discederemus, nisi unius essemus corporis membra, unum haberemus caput, una perfunderemur gratia, uno pane viveremus, una incederemus via, eadem habitaremus domo!
5 Cur enim non eisdem etiam verbis uteremur?
6 Agnoscitis enim, credo, haec esse ex epistola vestra.
7 Sed cur potius haec vestra sint verba quam mea, quae utique quam vera sunt, tam nobis ab eiusdem capitis communione proveniunt?
8 Et si aliquid proprium vobis donatum habent, tanto magis ea sic dilexi, ut obsiderent viam pectoris mei, neque a corde ad linguam meam verba transire sinerent, donec tanto priora, quanto sunt vestra, procederent.
9 Sancti fratres et dilecti Deo, nostraque invicem membra, quis dubitet nos uno spiritu vegetari, nisi qui non sentit qua nobis dilectione vinciamur?
Augustinus HOME