monumenta.ch > Augustinus > 10 > 10 > 10 > 14 > 10 > 10 > 15 > 11 > 10 > 2 > 15 > 11 > 19 > 18 > 13 > 17 > 10 > 14 > 13 > 16 > 10 > 16 > 1 > 11 > 1 > 13 > 6 > 4 > 1 > 11 > 10 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 1 > 1 > 4 > 1 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 > 13 > 1 > 1 > 1 > 10 > 1 > 6
Augustinus, Epistolae, 31, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 31, 6.

1 Quanquam nullis verbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei; tamen quia prudenter et pie intelligitis non esse istam vestram, hoc est humanam, sed in vobis Domini gloriam; nam et inimicum cautissime intuemini, devotissimeque agitis, ut tanquam discipuli Christi humiles corde ac mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte intelligitis non hanc esse vestram, sed Domini gloriam, videtis quam parva et exigua dixerim.
2 Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae impares Angelorum.
3 Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno coniugio proposita utrique sexui calcandae superbiae, non desperandae perfectionis exempla.
4 Nescio si quidquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse voluistis.
Augustinus HOME