monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45 > 23 > 9 > 36 > 33 > 32 > 65 > 83 > 33 > 82 > 68 > 80 > 16 > 79 > 84 > 72 > 49 > 42 > 31 > 22 > 27 > 5 > 54 > 24 > 12 > 25 > 9 > 26 > 35 > 30 > 28 > 29 > 4 > 37 > 12 > 12 > 85 > 35 > 36 > 50 > 39 > 6 > 39 > 35 > 6 > 11 > 30 XII > 8 > 9 > 73 > 23 > 38 > 38 > 47 > 3 > 6
Augustinus, Epistolae, 36, 3, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 3, 6.

1 Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato ieiunarent; quod scilicet veterum traditio prohibebat: numquid ergo iam erat tempus ut sabbato non vacarent?
2 Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat?
3 et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas (Id. XII, 1); quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat.
4 Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis haec duo fieri voluisse; unum de spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato ieiunare: cum illud mutato tempore iam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset.
5 Neque id confirmando dixerim, sed quid ei multo aptius, quam sunt ea quae loquitur, responderi possit ostenderim.
Augustinus HOME