monumenta.ch > Augustinus > 292 > 134 > 141 > 132 > 1. 1 > 6 > 317 > 105 > 203 > 8 > 164 > 166 > 10 > 235 > 193 > 217 > 291 > 157 > 21 > 381 > 368 > 396 > 218 > 105 > 221 > 266 > 284 > 165 > 312 > 14 > 358 > 8 > 242 > 175 > 158 > 208 > 326 > 273 > 172 > 219 > 269 > 275 > 140 > 6 > 131 > 257 > 143 > 10 > 159 > 153 > 288 > 292 > 10 > 190 > 115 > 5 > 3 > 220 > 241 > 319 > 113 > 5 > 146 > 161 > 274 > 375 > 174 > 7
>>> Augustinus, Epistolae, 36, 4, 8.

Augustinus, Epistolae, 36, 4, 7.

1 Quomodo, inquit, non cum Pharisaeo damnabimur, bis in sabbato ieiunantes?
2 tanquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato ieiunabat, et non quia super Publicanum se tumidus extollebat (Luc. XVIII, 11, 12).
3 Potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus: aut vero qui non fuerit iniustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur; quia ille se talem non esse iactabat; quod certe quisquis sentit, insanit.
4 Porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente iactantia quae in illo apparebat; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quae in illo non erat: sic et bis in sabbato ieiunare, in homine qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est; in homine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est: quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis iustificatum dixit Publicanum.
Augustinus HOME

bav210.234

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik