monumenta.ch > Servius > 409 > 658 > 527 > 183 > 38 > 69 > 724 > 13 > 735 > 41 > 711 > 121 > 755 > 604 > 183 > 611 > 54 > 695 > 412 > 22 > 672 > 516 > 308 > 744 > 159 > 570 > 711 > 200 > 711 > 632 > 405 > 524 > 252 > 14 > 428 > 703 > 541 > 200 > 20 > 19 > 587 > 608 > 557 > 9 > 22 > 671 > 39 > 294 > 29 > 249 > 162 > 352 > 21 > 413 > 25 > 347 > 29 > 680 > 10 > 243 > 39 > 553 > 11 > 736 > 325 > 252 > 624 > 751 > 594 > 254 > 725 > 331 > 561 > 15 > 410 > 544 > 52 > 116 > 29 > 15 > 357 > 503 > 25 > 744 > 100 > 268 > 439 > 65 > 205 > 302 > 680 > 254 > 60 > 67 > 59 > 32 > 23 > 33 > 57 > 16 > 1 > 8 > 12 > 36 > 31 > 47 > 26
Augustinus, Epistolae, 36, 11, 25. <<<    

Augustinus, Epistolae, 36, 11, 26.

1 Verumtamen in huius sabbati ieiunio sive prandio, nihil mihi videtur tutius pacatiusque servari, quam ut qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet; quia neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus (Rom. XIV, 3): custodita scilicet eorum inter quos vivimus, et cum quibus Deo vivimus, in his rebus inoffensa societate.
2 Sicut enim quod ait Apostolus verum est, malum esse homini qui per offensionem manducat (Ibid., 20, et I Cor. VIII, 8); ita malum est homini qui per offensionem ieiunat.
3 Non itaque simus eis similes, qui videntes Ioannem non manducantem nec bibentem, dixerunt: Daemonium habet.
4 Sed nec rursus eis, qui videntes Christum manducantem et bibentem, dixerunt: Ecce homo vorax et vinosus, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 19).
5 Rem quippe valde necessariam his dictis Dominus ipse subiecit atque ait: Et iustificata est sapientia in filiis suis (Ibid.).
6 Qui sint autem isti, si requiris, lege quod scriptum est: Filii sapientiae Ecclesia iustorum (Eccli. III, 1): ii sunt qui quando manducant, non manducantes non spernunt; quando non manducant, manducantes non iudicant; sed eos plane qui per offensionem non manducant sive manducant, vel spernunt vel iudicant.
Augustinus HOME