monumenta.ch > Augustinus > 10 > 29 > 51 > 10 > 29 > 24 > 13 > 19 > 58 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 33 > 16 > 51 > 11 > 59 > 19 > 27 > 22 XII > 15 > 13 > 18 > 27 > 29 > 17 > 21 > 1 > 1 > 20 > 26 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 1 > 6 > 25 > 26 > 1


Augustinus, Epistolae, 40, 1, 1.

1 Habeo gratiam quod pro subscripta salutatione, plenam mihi epistolam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem sumere, tali viro, a quo tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est.
2 Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque secularium, curis circumstemur ingentibus; tamen epistolae tuae brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis redderetur.
3 Quare, aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disiungendos liceat absentiae corporali: quanquam simus in Domino Spiritus unitate coniuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, et taceamus.
4 Et libri quidem, quos de horreo dominico elaborasti, pene totum te nobis exhibent.
5 Si enim propterea te non novimus, quia faciem tui corporis non vidimus: hoc modo nec ipse te nosti; nam tu quoque non vides eam.
6 Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum; et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem dedit.
Augustinus HOME