monumenta.ch > Augustinus > 292 > 134 > 141 > 132 > 1. 1 > 6 > 317 > 105 > 203 > 8 > 164 > 166 > 10 > 235 > 193 > 217 > 291 > 157 > 21 > 381 > 368 > 396 > 218 > 105 > 221 > 266 > 284 > 165 > 312 > 14 > 358 > 8 > 242 > 175 > 158 > 208 > 326 > 273 > 172 > 219 > 269 > 275 > 140 > 6 > 131 > 257 > 143 > 10 > 159 > 153 > 288 > 292 > 10 > 190 > 115 > 5 > 3 > 220 > 241 > 319 > 113 > 5 > 146 > 161 > 274 > 375 > 174 > 7 > 260 > 327 > 19 > 206 > 296 > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 40, 4, 5.

Augustinus, Epistolae, 40, 4, 4.

1 Neque enim a me docendus es quomodo intelligatur quod idem dicit, Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem (I Cor. IX, 20); et caetera quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae.
2 Fit enim tanquam aegrotus qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret.
3 Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum Sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat.
4 Itaque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus; sed ut doceret non esse perniciosa iis qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum Christo credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis; quoniam per Dominum Iesum salus ipsa, quae illis Sacramentis significabatur, advenerat.
5 Ideoque Gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat (Act. XV, 28).
Augustinus HOME