monumenta.ch > Augustinus > 29 > 13 > 28 > 34 > 60 > 44 > 32 > 34 > 10 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 1 > 40 > 1 > 55 > 29 > 30 > 1 > 1 > 1 > 6 > 33 > 1 > 1 > 41 > 45 > 1 > 33 > 1 > 32 > 65 > 1 > 33 > 68 > 80 > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 43, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 43, 1, 1.

1 Dixit quidem apostolus Paulus: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quia subversus est eiusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 10, 11).
2 Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi.
3 Tales ergo vos nisi esse crederem, nullas fortasse vobis litteras mitterem.
4 Quanquam et ipsum haereticum quamlibet odiosa superbia tumidum et pervivacia malae contentionis insanum, sicut vitandum monemus, ne infirmos et parvulos fallat; ita non abnuimus, quibuscumque modis possumus corrigendum.
5 Unde factum est ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras, quas iam olim, propter suam perversitatem ab unitate catholica quae toto orbe diffusa est, non accipiunt; sed tales privatas, qualibus nobis uti etiam ad Paganos licet, quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis sive noluerunt, sive, ut magis creditur, nequiverunt.
6 Ubi nobis satis visum est implevisse nos officium charitatis, quam non solum nostris, sed et omnibus nos debere sanctus Spiritus docet, qui nobis ait per Apostolum: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate, in invicem et in omnes (I Thess. III, 12).
7 Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos diversa sentientes; Ne forte, inquit, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26).
Augustinus HOME