monumenta.ch > Augustinus > 63 > 41 > 33 > 2 > 11 > 28 > 12 > 76 > 83 > 10 > 2 > 2 > 73 > 2 > 40 > 2 > 2 > 39 > 2 > 3 > 2 > 2 > 3 > 47 > 2 > 47 > 3 > 49 > 43 > 54 > 21 > 52 > 16 > 21
>>> Augustinus, Epistolae, 43, 8, 22.

Augustinus, Epistolae, 43, 8, 21.

1 Et adhuc baptizant extra ecclesiam, et si possint rebaptizant Ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate, et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant.
2 Conscinditur unitas Christi, blasphematur haereditas Christi, exsufflatur Baptisma Christi; et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur.
3 Nos eis obiicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab haereditate Christi quae per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem.
4 De codicibus non tantum nostris, sed etiam eorum, recitamus ecclesias quarum nomina hodie legunt, et quibus hodie non communicant: quae cum recitantur in conventiculis eorum, lectoribus suis dicunt, Pax tecum; et cum ipsis plebibus, quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non habent.
5 Et ipsi nobis obiiciunt vel falsa crimina mortuorum, vel etiamsi vera, tamen aliena; non intelligentes in iis quae nos eis obiicimus, omnes illos teneri; in iis vero quae nobis obiiciunt, paleam vel zizania messis dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere: neque considerantes quia quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis; quibus autem displicent, et eos emendare non possunt, neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum (Matth. XIII, 29), non factis eorum, sed altari Christi communicant: ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam divinis verbis laudari praedicarique mereantur; quoniam ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt.
Augustinus HOME