monumenta.ch > Augustinus > 4.10 > 42 > 22 > . 1 > 4 > 3 > 26 > 34 > 31 > 32 > 29 > 29 > 36 > 4 > 3 > 84 > 6 > 51 > 3 > 6 > 23 > 18 > . 2 > . 3 > 37 > 64 > 35 > 59 > 27 > 50 > 32 > 77 > 44 > 39 > 29 > . 1 > 85 > 65 > 5 > 4 > 3 > 30 > 6 > 19 > 63 > 33 > 27 > 41 > 1 > 33 > 1 > 38 > 25 > 9 > 28 > 32 > 40 > 1 > 76 > 20 > 83 > 8 > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 44, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 44, 1, 1.

1 Fortunium quem Tubursicum habetis episcopum, per eamdem civitatem, quanquam festinantissime, cum ad Cirtensem Ecclesiam pergeremus, experti sumus ita omnino ut de illo soletis benignissime polliceri.
2 Eam ipsam quippe vestram de illo nobis sermocinationem cum ei renuntiaremus, volentes eum videre, non abnuit.
3 Venimus itaque ad eum; quia aetati eius id a nobis deferendum videbatur, potius quam exigendum ut ipse ad nos veniret prior.
4 Perreximus ergo comitantibus non paucis, quos forte aggregatos nobis illud tempus invenerat.
5 Cum autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parva praeterea turba confluxit; sed nobis in tota illa multitudine perpauci apparebant, qui utiliter ac salubriter agi causam illam, et tantam reique tantae quaestionem prudenter et pie discuti cuperent.
6 Caeteri vero magis ad spectaculum quasi altercationis nostrae prope theatrica consuetudine, quam ad instructionem salutis christiana devotione convenerant.
7 Quapropter nec silentium nobis praebere, nec intente nobiscum atque modeste saltem et ordinate colloqui potuerunt, exceptis, ut dixi, paucis, quorum religiosa et simplex apparebat intentio.
8 Itaque libere pro sui cuiusque animi motu immoderate loquentium omnia strepitu turbabantur, nec evincere sive nos, sive ipse rogando, interdum etiam obiurgando potuimus, ut nobis modestum silentium praeberetur.
Augustinus HOME