monumenta.ch > Augustinus > 16 XIII > 3 > 3 > 3 > 3 > 2 > 3 > 33 XXIV > 4 > 3 > 14 XI > 7 > 4 > 4 > 4 > 3 > 5 > 7 > 4 > 5 > 4 > 8 > 1 > 5 > 29 XII > 9 IX > 5 > 8 > 6 > 1
Augustinus, Epistolae, 56, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 56, 1.

1 Promissi mei et tuae voluntatis immemor non sum.
2 Sed quoniam visitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium curam necessitate profectus sum, nec per me ipse debitum continuo reddere potui: me tibi tamen diutius debere nolui, quod posset et me habente redhiberi.
3 Proinde charissimo filio presbytero Optato delegavi, ut eis horis quas tibi opportuniores videris, tecum legat ea quae pollicitus sum: cum totum fieri posse persenserit, hoc etiam Eximietas tua quam grate acceperit, tam impigre atque acriter facere suadebit.
4 Quantum autem te diligam, salubribusque studiis in rerum divinarum atque humanarum cognitione oblectari atque exerceri velim, credo quod optime intelligas.
Augustinus HOME