monumenta.ch > Augustinus > 12 > 14 > 4 > 11 > 5 > 8 > 2 > 6 > 9 > 21 > 1 > 15 XII > 18 > 20 > 7 > 3 > 4 > 5 > 8 > 43 XXXII > 6 > 9 > 40 XXIX > 10 X > 30 > 29 XX > 67 > 7 > 22 XV > 2 > 20 XV > 31 XXII > 41 XXX > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 XI > 2 > 2 > 2
Augustinus, Epistolae, 57, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 57, 2.

1 Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponensi diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio.
2 Vigilantiam cordis tui novi, nec opus est, arbitror, plura scribere; cum si volueris, facillime possis, et quid alii curent et caveant in possessionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere.
3 In re tua esse, mihi valde affirmatum est, amicum, cum quo cupio concordare; peto faveas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem, et apud Deum habeas magnam mercedem: iam enim mihi per quemdam Carum utriusque nostrum medium mandaverat, se nescio quos violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere non poterit; nec ipse in eo debes diligere non constantiam, sed plane pertinaciam.
4 Turpe est enim mutare sententiam, sed veram et rectam; nam stultam et noxiam, et laudabile et salubre est.
5 Sicut autem constantia non sinit hominem depravari, sic pertinacia non sinit corrigi: proinde sicut illa laudanda, sic ista est emendanda.
6 Presbyter quem misi, reliqua tuae prudentiae planius intimabit.
7 Incolumem felicemque te Dei misericordia tueatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.
Augustinus HOME