monumenta.ch > Augustinus > 1 > 5 > 4 > 5 > 3 > 4 > 4 > 3 > 2 > 3 > 3 > 3 > 3 > 3 > 2
Augustinus, Epistolae, 60, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 60, 2.

1 Sed de istis credo arbitrata sit Beatitudo tua quod nostra voluntate, ut suis potius corregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent: sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis quantum potuimus, pro eorum salute, renitentibus.
2 Et de Donato quidem, quia iam factum est, ut antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult faciat prudentia tua.
3 De fratre vero eius, cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intelligas quid sentiam, nescio quid respondeam.
4 Contradicere tamen prudentiae, honori, charitatique tuae non audeo; et sane spero id te facturum quod membris Ecclesiae salubre perspexeris.
Augustinus HOME