monumenta.ch > Augustinus > 12 > 14 > 4 > 11 > 5 > 8 > 2 > 6 > 9 > 21 > 1 > 15 XII > 18 > 20 > 7 > 3 > 4 > 5 > 8 > 43 XXXII > 6 > 9 > 40 XXIX > 10 X > 30 > 29 XX > 67 > 7 > 22 XV > 2 > 20 XV > 31 XXII > 41 XXX > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 XI > 2
Augustinus, Epistolae, 66, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 66, 2.

1 Quid multa?
2 Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint.
3 Ex iis enim quae dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem.
4 Si enim haec non intelligunt, qua temeritate traduxisti non intelligentes?
5 Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant.
6 Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit.
7 Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere?
8 Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro saeculo.
9 Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.
Augustinus HOME