monumenta.ch > Augustinus > 2 > 19 IX > 21 IX > 13 IX > 16 > 25 > 2 > 45 > 8 > 26 > 43 > 8 > 15 IX > 6 > 17 IX > 1 > 9 > 2 > 44 > 2 > 2 > 2 > 13 > 5 > 2 > 10 > 8 > 2 > 4 > 7 > 20 IX > 7 > 35 > 4 > 5 > 2
Augustinus, Epistolae, 73, 1, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 73, 1, 2.

1 Verumtamen, tu mihi frater charissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis.
2 Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitraris laesum, si sic tamen rescribis ut laedas.
3 Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sexsisti.
4 Sed nullo modo tu me, quem nunquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti.
5 Si enim non immerito vidisti me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae; quanto iustius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset qui putavisset?
6 Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse.
Augustinus HOME