monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 IX > 8 > 52 > 7 > 6 > 5 > 4 > 5 > 44 > 48 > 41 > 5 > 7 > 32 > 9 > 19 > 48 > 41 > 4 > 32 > 7 > 53 > 45 > 3 > 8 > 33 > 7 > 30 XIX > 3 > 21 IX > 7 > 18 > 15 IX > 17 > 5 > 15 > 6 > 7 > 9 > 45 > 2 > 69 > 29 > 11 > 70 > 2 > 27 > 12 > 20 > 19 IX > 21 IX > 13 IX > 16 > 25 > 2 > 8 > 26 > 8 > 15 IX > 6 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 5 > 2 > 10 > 29 > 8 > 2 > 4 > 7 > 20 IX > 7 > 4 > 5 > 2 > 22 IX > 5 > 4 > 2 > 4 > 4 > 7 > 5 > 3 > 21 > 3 > 4 > 16 IX > 4 > 3 > 3 > 5 > 29 > 3 > 3 > 4 > 4 > 31 > 42 > 19 > 3
>>> Augustinus, Epistolae, 73, 2, 4.

Augustinus, Epistolae, 73, 2, 3.

1 Restat igitur ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosceres.
2 Atque ita, quia non credo quod iniuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum.
3 Cur itaque eonor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto?
4 Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo malum pro malo reddas.
5 Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis.
6 Nam si ea in me reprehenderis quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum.
7 Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adiicere nequeas.
8 Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam charitas habet: nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar.
Augustinus HOME