monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 IX > 8 > 52 > 7 > 6 > 5 > 4 > 5 > 44 > 48 > 41 > 5 > 7 > 32 > 9 > 19 > 48 > 41 > 4 > 32 > 7 > 53 > 45 > 3 > 8 > 33 > 7 > 30 XIX > 3 > 21 IX > 7 > 18 > 15 IX > 17 > 5 > 15 > 6 > 7 > 9 > 45 > 2 > 69 > 29 > 11 > 70 > 2 > 27 > 12 > 20 > 19 IX > 21 IX > 13 IX > 16 > 25 > 2 > 8 > 26 > 8 > 15 IX > 6 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 5 > 2 > 10 > 29 > 8 > 2 > 4 > 7 > 20 IX > 7 > 4 > 5 > 2 > 22 IX > 5 > 4 > 2 > 4 > 4 > 7 > 5 > 3 > 21 > 3 > 4 > 16 IX > 4 > 3 > 3 > 5 > 29 > 3 > 3 > 4
Augustinus, Epistolae, 73, 2, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 73, 2, 4.

1 Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam caestus Entelli, pertimescam?
2 Caedebatur ille, non curabatur; et ideo vincebatur, non sanabatur.
3 Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero infirmitas, vel humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur, non sanatur.
4 Hoc est enim quod acute vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicos iurgantes, quam amicos obiurgare metuentes.
5 Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera quae corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem.
6 Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem.
7 Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae.
Augustinus HOME