monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 IX > 8 > 52 > 7 > 6 > 5 > 4 > 5 > 44 > 48 > 41 > 5 > 7 > 32 > 9 > 19 > 48 > 41 > 4 > 32 > 7 > 53 > 45 > 3 > 8 > 33 > 7 > 30 XIX > 3 > 21 IX > 7 > 18 > 15 IX > 17 > 5 > 15 > 6 > 7
Augustinus, Epistolae, 73, 3, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 73, 3, 7.

1 Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, verum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis Angelis; et quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam, et sempiternum supplicium, omnino non video.
2 De qua re, si tamen eam nosse opus est, vellem abs te audire quid sentias.
3 Vide quid faciant terrae ac maria quae nos corporaliter dirimunt.
4 Si haec epistola mea quam legis, ego essem, iam mihi diceres quod quaesivi: nunc vero quando rescribes?
5 quando mittes?
6 quando perveniet?
7 quando accipiam?
8 Et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam volumus, quanta possumus tolerantia sustinemus!
9 Unde recurro ad illa verba epistolae tuae dulcissima, sanctique desiderii tui plenissima, et ea facio vicissim mea: Utinam mereremur complexus tuos; et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus!
10 si tamen esse ullo modo posset quod ego te docerem.
Augustinus HOME