monumenta.ch > Servius > 409 > 658 > 527 > 183 > 38 > 69 > 724 > 13 > 735 > 41 > 711 > 121 > 755 > 604 > 183 > 611 > 54 > 695 > 412 > 22 > 672 > 516 > 308 > 744 > 159 > 570 > 711 > 200 > 711 > 632 > 405 > 524 > 252 > 14 > 428 > 703 > 541 > 200 > 20 > 19 > 587 > 608 > 557 > 9 > 22 > 671 > 39 > 294 > 29 > 249 > 162 > 352 > 21 > 413 > 25 > 347 > 29 > 680 > 10 > 243 > 39 > 553 > 11 > 736 > 325 > 252 > 624 > 751 > 594 > 254 > 725 > 331 > 561 > 15 > 410 > 544 > 52 > 116 > 29 > 15
Augustinus, Epistolae, 75, 4, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 75, 4, 15.

1 Sequitur in epistola tua: « Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret; quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret.
2 » Iterum dico: quando episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris, suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarto decimo die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te christianum, et rem sacrilegam non esse facturum), velis nolis, tuam sententiam reprobabis; et tunc scies opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere.
3 Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia; et dum non sentitur, ab imperitis minus reprehenditur), inculcas et replicas: « Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant.
4 Quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat?
5 Utique illud quod sequitur: quod ignorantes, inquit, Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3); deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda; quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabai martyres fierent: postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei, tanquam hostes Legis, persequerentur.
6 Hos atque huiusmodi errores et vitia, dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III, 8).
Augustinus HOME