monumenta.ch > Augustinus > 24 > 36 > 11 > 32 > 33 > 11 > 22 > 25 > 51 > 20 > 22 > 20 > 34 > 19 > 26 > 12 > 24 > 50 > 10 > 26 > 10 > 23 > 48 > 12 > 24 > 32 > 28 > 35 > 33 > 20 > 19 > 14 > 23 > 48 > 14 > 13 > 13 > 16 > 13 > 18 > 20 > 22 > 33 > 27 > 19 > 14 > 16 > 17 > 13 > 27 > 22 > 39 > 23 > 11 > 25 > 18
Augustinus, Epistolae, 75, 4, 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, 75, 4, 18.

1 Quaeso igitur te, et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae; et quod modum meum egressus sum, tibi imputes qui coegisti ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti.
2 Nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: « Ego sum via, veritas et vita » (Ioan. XIV, 6).
3 Nec potest fieri ut veritatis cultor, mendacio colla submittam.
4 Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut episcopum, et in ecclesia declamantem, sacerdotii honore suspiciunt; me autem, aetatis ultimae, et pene decrepitum, ac monasterii et ruris secreta sectantem, parvipendunt; et quaeras tibi, quos doceas sive reprehendas.
5 Ad nos enim, tantis maris atque terrarum a te divisos spatiis, vix vocis tuae sonus pervenit.
6 Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur.
Augustinus HOME