monumenta.ch > Augustinus > 45 > 35 > 35 > 20 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 27 > 21 > 21 > 14 > 50 > 14 > 21 > 15 > 31 > 14 > 17 > 28 > 21 > 23 > 19 > 29 > 19 > 13 > 19 > 11 > 16 > 18 > 27 > 18 > 25 > 27 > 18 > 25 > 26 > 17 > 26 > 17 > 22 > 34 > 13 > 30 > 15 > 11 > 19


Augustinus, Epistolae, 75, 5, 19.

1 Quod autem in aliis quaeris epistolis, cur mea prior in Libris canonicis interpretatio asteriscos habeat, et virgulas praenotatas, et postea aliam translationem absque his signis ediderim; pace tua dixerim, videris mihi non intelligere quod quaesisti.
2 Illa enim interpretatio Septuaginta interpretum est; et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint quam habetur in hebraeo: ubi autem asterisci, id est stellae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est; et ibi graeca transtulimus, hic de ipso hebraico, quod intelligebamus expressimus, sensuum potius veritatem quam verborum interdum ordinem conservantes.
3 Et miror quomodo Septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos per obelos et asteriscos, et christiani hominis interpretatiunculam non sequaris; praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Iudaei atque blasphemi, post passionem Christi, editione transtulerit.
4 Vis amator esse verus Septuaginta interpretum?
5 Non legas ea quae sub asteriscis sunt: imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes.
6 Quod si feceris, omnes Ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris.
7 Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.
Augustinus HOME