monumenta.ch > Augustinus > 22 > 28 > 22 > 19 > 11 > 15 > 30 > 13 > 34 > 22 > 17 > 26 > 17 > 26 > 25 > 18 > 27 > 25 > 18 > 27 > 18 > 16 > 11 > 19 > 13 > 19 > 29 > 19 > 23 > 21 > 28 > 17 > 14 > 31 > 15 > 21
Augustinus, Epistolae, 75, 6, 20. <<<    

Augustinus, Epistolae, 75, 6, 21.

1 Sed forte dices: Quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint?
2 Tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit, nullusque invenire poterit, qui hebraeae linguae habeat notionem; aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam conspirasse calumniam?
3 Huiuscemodi enim in epistola tua texis fabulam: « Quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter a te positam apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum.
4 Factus est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus, et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus, (Oea quippe civitas erat), Iudaeorum testimonium flugitare.
5 Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant atque dicebant.
6 Quid plura?
7 Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe.
8 Unde etiam nobis videtur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse.
Augustinus HOME