monumenta.ch > Augustinus > 123 > 3 > 19 > 56 > 149 > 105 > 16 > 117 > 47 > 60 > 83 > 108 > 82 > 35 > 121 > 81 > 115 > 89 > 111 > 51 > 53 > 28 > 112 > 71 > 14 > 9 > 6 > 92 > 143 > 62 > 91 > 72 > 128 > 73 > 42 > 61 > 76 > 59 > 45 > 78 > 93 > 94 > 81 > 5 > 54 > 69 > 145 > 43 > 24 > 79 > 80 > 49 > 63 > 98 > 74 > 66 > 38 > 85 > 87 > 84 > 99 > 95 > 77 > 42 > 125 > 97 > 65 > 44 > 37 > 46 > 64 > 90 > 50 > 79
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA LXXIX . Augustini episcopi ad presbyterum quemdam Manichaeum, denuntians ut solvat quaestionem in qua praecessor eius Fortunatus defecerat, vel procul a sua Ecclesia discedat.

1 Sine causa tergiversaris, cum longe appareat qualis sis.
2 Quid tecum locuti fuerint fratres, indicaverunt mihi.
3 Bene, quia non times mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de Deo blasphemando.
4 Et quod intelligis mortem istam visibilem, quam omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est magnum intelligere.
5 Sed quod adiungis de vestro, separationem esse boni a malo: si mens bonum est et corpus malum, qui ea commiscuit non est bonus; dicitis autem quia Deus bonus ista commiscuit: ergo aut malus est, aut malum timebat.
6 Et tu gloriaris, quia non times hominem, cum Deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum?
7 Noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia vos magnos facimus, eo quod impedire volumus venena vestra, ne ad homines pestilentia serpat: non enim Apostolus, quos canes appellat magnos facit, cum dicit, Cavete canes (Philipp. III, 2); aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum (II Tim. II, 17).
8 Itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut si paratus es, solve quaestionem in qua defecit praecessor tuus Fortunatus.
9 Et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi, cum suis disputatione collata, inveniret quid contra respondere posset, disputans cum fratribus.
10 Si autem ad hoc non es paratus; discede hinc, et noli pervertere vias Domini, et illaqueare ut venenis inficere animas infirmas, ne adiuvante dextera Domini nostri, quomodo non putaveras erubescas.
Augustinus HOME

bnf12205.17