monumenta.ch > Augustinus > 2 > 19 IX > 21 IX > 13 IX > 16 > 25 > 2 > 45 > 8 > 26 > 43 > 8 > 15 IX > 6
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 6.

1 Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt; ita tamen, ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus.
2 Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate, unde latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt.
3 Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis apostolicas Litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse, dicamus?
Augustinus HOME