monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 IX > 8 > 52 > 7 > 6 > 5 > 4 > 5 > 44 > 48 > 41 > 5 > 7 > 32 > 9 > 19 > 48 > 41 > 4 > 32 > 7 > 53 > 45 > 3 > 8 > 33 > 7 > 30 XIX > 3 > 21 IX > 7 > 18 > 15 IX > 17 > 5 > 15 > 6 > 7 > 9 > 45 > 2 > 69 > 29 > 11 > 70 > 2 > 27 > 12 > 20 > 19 IX > 21 IX > 13 IX > 16 > 25 > 2 > 8 > 26 > 8 > 15 IX > 6 > 9 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 5 > 2 > 10 > 29 > 8 > 2 > 4 > 7 > 20 IX > 7 > 4 > 5 > 2 > 22 IX > 5 > 4 > 2 > 4 > 4 > 7
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 7.

1 Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse.
2 Non nunc inquiro quid fecerit; quid scripserit quaero: hoc ad quaestionem quam suscepi, maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum, ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat.
3 Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recte ingredientem ad veritatem Evangelii.
4 Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit.
5 Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum novit facere debuisse.
6 Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii.
7 Id ergo faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet: quanto magis in illa, in qua praelocutus ait, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior (Gal. I, 20)?
Augustinus HOME