monumenta.ch > Augustinus > 45 > 35 > 35 > 20 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 27 > 21 > 21 > 14 > 50 > 14 > 21 > 15 > 31 > 14 > 17 > 28 > 21 > 23 > 19 > 29 > 19 > 13 > 19 > 11 > 16 > 18 > 27 > 18 > 25 > 27 > 18 > 25 > 26 > 17 > 26 > 17 > 22 > 34 > 13 > 30 > 15 > 11 > 19 > 22 > 28 > 11 > 15 > 10 > 22 > 16 > 32 > 24 > 31 > 15 > 13 > 11 > 23 > 33 > 18 > 17 > 10 > 11 > 10 > 20 > 27 > 13 > 25 > 16 > 26 > 34 > 24 > 36 > 14 > 13 > 22 > 23 > 10 > 16 > 10 > 30 > 24 > 21 > 10 > 28 > 32 > 33 > 11 > 19 > 15 > 18 > 17 > 35 > 13
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 13.

1 Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi, quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod observare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamur; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus.
2 Ego vero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur.
3 Quorum similitudo si in ipsa expositione Epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt?
Augustinus HOME