monumenta.ch > Servius > 409 > 658 > 527 > 183 > 38 > 69 > 724 > 13 > 735 > 41 > 711 > 121 > 755 > 604 > 183 > 611 > 54 > 695 > 412 > 22 > 672 > 516 > 308 > 744 > 159 > 570 > 711 > 200 > 711 > 632 > 405 > 524 > 252 > 14 > 428 > 703 > 541 > 200 > 20 > 19
Augustinus, Epistolae, 82, 2, 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, Epistolae, 82, 2, 19.

1 At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V, 2).
2 Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum.
3 An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit?
4 At ipse hoc non posuit, nec ait, Si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter; sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
5 Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter; ita non imprudenter flagito ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum, Si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse.
6 Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat: Sicut alibi aperte dicit, Nam si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21).
7 Hoc declarat et quod ipse commemorasti: Evacuati estis a Christo qui in Lege iustificamini; a gratia excidistis.
8 Illos itaque arguit, qui se iustificari in Lege credebant, non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt, observabant, intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare.
9 Unde est illud quod ait, Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege (Id. V, 4, 18): unde, velut colligis, apparet qui sub Lege est non dispensative ut nostros putas voluisse maiores, sed vere, ut ego intelligo, eum Spiritum sanctum non habere.
Augustinus HOME