monumenta.ch > Augustinus > 309 > 308 > 28 XXII > 2 > 30 XVI > 1 > 33 > 14 VI > 314 > 152 > 252 > 276 > 2 > 1 > 26 > 10 IX > 31 XVI > 6 > 29 XX > 94 > 2 > 75 > 232 > 20 VIII > 1 > 11 VII > 22 XIV > 6 > 6 > 10 V > 67 XLII > 37 XIII > 3 > 28 > 34 XIII > 28 XIX > 26 XX > 25 X > 1 > 151 > 24 XIV > 24 X > 17 VII > 35 XIII > 24 > 32 XXV > 12 VII > 296 > 1 > 1 > 23 XVIII > 1 > 20 XIII > 21 > 32 XXII > 40 XXIX > 23 XV > 112 > 10 V > 2 > 13 V > 13 XII > 251 > 2 > 21 XII > 16 VII > 1 > 36 XIII > 14 VI > 48 XXXII > 95 > 1 > 5
Augustinus, Epistolae, 83, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 83, 5.

1 Proinde obsecro te ut epistolam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere.
2 Et si forte illic illud iustum apertissime pervides, non cogantur infirmi modo discere quod ego nondum intelligo, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod Dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Ioan. XVI, 12).
3 Tali quippe infirmitati parcens, etiam illud de tributo solvendo, ait, Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos, et caetera, quando Petrum misit, ut didrachmas quae tunc exigebantur solverent (Matth. XVII, 26).
4 Noverat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille solvebat, quo iure diximus haeredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si antequam rem suam vel donaret, vel venderet, moreretur.
5 Quanquam in ipso Ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis, et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret; sed nihil aliud quam suspicionem devitans, bonum Christi odorem turbantem, et ab illa maligna specie sese abstinens, in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere (I Cor. IX, 1-23), et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus.
6 Sed nos tardiores, vel experti corrigamus, quod praevidere debuimus.
Augustinus HOME