monumenta.ch > Augustinus > 333 > 1 > 35 XXV > 263 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 > 13 > 1 > 189 > 1 > 189 > 42 XXXI > 1 > 10 > 1 > 6 > 320 > 3 > 4 > 1 > 9 > 1 > 1 > 1 > 1 > 342 > 1 > 1 > 1 > 24 XVII > 1 > 1 > 1 > 1 > 352 > 6 > 3 > 6 > 232 > 8 > 1 > 1 > 6 > 5 > 6 > 151 > 1 > 9 IX > 9 > 6 > 9 > 355 > 29 XII > 5 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8 > 1 > 4 > 1 > 1 > 1 > 128 > 232 > 6 > 5 > 6 > 1 > 1 > 8 > 9 > 1 > 8 > 1 > 367 > 4 > 4 > 7 > 8 > 5 > 1 > 5 > 1 > 6 > 1 > 3 > 6 > 5 > 4 > 1 > 5 > 9 > 5 > 6 > 1 > 4 > 1 > 1 > 4 > 7 > 1 > 14 XI > 3 > 8 > 3 > 6 > 1 > 4 > 4 > 1 > 6
Augustinus, Epistolae, 87, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 87, 6.

1 An forte fecerunt inter se maiores vestri concilium, et damnaverunt praeter se totum orbem christianum?
2 Itane ad hoc perducta est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de vestra praecisione praecisi sunt, quia vobis comparati paucissimi sunt, non valeat adversus vos; et vestrum concilium valeat adversus gentes haereditatem Christi, et possessionem eius terminos terrae (Psal. II, 8.)?
3 Miror si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non erubescit.
4 Rescribe ad ista, quaeso: a nonnullis enim, quibus non potui non credere, audivi te rescripturum, si tibi scriberem.
5 Iam etiam pridem misi unam epistolam, quam utrum acceperis vel ei responderis, et forte ego tuam non acceperim, nescio.
6 Nunc interim peto ad haec respondere ne graveris, quod tibi videtur.
7 Sed noli te in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae inquisitionis, cur schisma factum sit.
Augustinus HOME