monumenta.ch > Augustinus > 1 > 2 > 84 > 2 > 23 XIV > 2 > 2 > 23 XIII > 2 > 2 > 2 > 2 > 29 > 11 IX > 28 > 1 > 1 > 2 > 5 > 2 > 57 > 77 > 4 > 3 > 9 > 46 > 69 > 5 > 21 XII > 7 > 19 > 22 > 7 > 1 > 1 > 17 IX > 4 > 55 > 30 XIX > 3 > 51 > 64 > 65 > 3 > 26 XVII > 21 IX > 2 > 2 > 20 > 2 > 63 > 26 XVI > 5 > 1 > 1 > 6
Augustinus, Epistolae, 92, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 92, 6.

1 Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam.
2 Sed si aliquando irruerint auribus tuis, haec interim eis lege, et quid respondeant non pigeat te rescribere ut potes.
3 Ad hoc enim fide corda nostra mundantur, quia nobis fidei merces visio Dei promittitur.
4 Quae si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum animus exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non in se exercetur, sed totus in carne est.
5 Ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se Deum visurum esse praesumit?
6 Quod certe quantum malum sit, intelligentiae potius dimitto tuae, quam longo sermone molior explicare.
7 In protectione Domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito praestantissima, atque Christi charitate honoranda filia.
8 Honorabiles tecum nobisque in Domino dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris officio resaluta.
Augustinus HOME