monumenta.ch > Augustinus > 52 > 53 > 34 > 48 > 30 > 17 > 31 > 44 > 40 > 38 > 15 > 27 > 18 > 43 > 39 > 35 > 17 > 37 > 19 > 42 > 24 > 36 > 45 > 22 > 25 > 20 > 22 > 20 > 26 > 37 > 24 > 32 > 20 > 19 > 23 > 14 > 13 > 16 > 13 > 18 > 20 > 41 > 44 > 22 > 33 > 27
Augustinus, Epistolae, 93, 8, 26. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 8, 27.

1 Hic tu oppositurus es exemplum iusti illius in diluvio, qui cum domo sua solus liberari dignus inventus est.
2 Vides ergo quam longe sis adhuc a iustitia?
3 Prorsus donec ad septem remaneas, quibus tu sis octavus, iustum te esse non dicimus; si tamen non istam iustitiam, sicut dicebam, praeripuit aliquis ante partem Donati, et cum suis septem iusta aliqua causa commotus, se longe alibi separavit, et a mundi huius diluvio liberavit.
4 Quod cum ignoretis an factum sit, atque ita vobis inauditum, sicut multis populis Christianorum in longinquis terris constitutorum nomen Donati inauditum est, incerti estis ubi sit Ecclesia.
5 Ibi enim erit, ubi primum forsitan factum est quod postea vos fecistis, si potuit esse ulla iusta causa, qua vos a communione omnium gentium separare possetis.
Augustinus HOME