monumenta.ch > Augustinus > 45 > 35 > 35 > 20 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 27 > 21 > 21 > 14 > 50 > 14 > 21 > 15 > 31 > 14 > 17 > 28 > 21 > 23 > 19 > 29 > 19 > 13 > 19 > 11 > 16 > 18 > 27 > 18 > 25 > 27 > 18 > 25 > 26 > 17 > 26 > 17 > 22 > 34
Augustinus, Epistolae, 93, 9, 33. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 9, 34.

1 Ipsa est ergo Ecclesia, quae intra sagenam dominicam cum malis piscibus natat, a quibus corde semper et moribus separatur atque discedit, ut exhibeatur viro suo gloriosa, non habens maculam neque rugam (Eph. V, 27).
2 Corporalem autem separationem in littore maris, hoc est, in fine saeculi exspectat (Matth. XIII, 47-49), corrigens quos potest, tolerans quos corrigere non potest: non tamen propter eorum quos non corrigit iniquitatem, ipsa bonorum deserit mitatem.
Augustinus HOME