monumenta.ch > Augustinus > 46 > 22 > 28 > 21 > 53 > 43 > 50 > 41 > 36 > 45 > 68 > 42 > 46 > 45 > 39 > 34 > 51 > 34 > 31 > 30 > 46 > 38 > 29 > 27 > 45 > 37 > 34 > 38 > 23 > 40 > 35 > 50 > 20 > 35 > 46 > 32 > 29 > 34 > 30 > 48 > 25 > 49 > 44 > 40 > 38 > 31 > 44 > 43 > 39 > 35 > 19 > 37 > 41 > 42 > 44 > 11 > 36 > 32 > 33 > 45 > 51 > 37 > 50 > 26 > 10 > 23 > 48 > 12 > 24 > 28 > 33 > 48 > 41 > 44 > 27 > 39 > 25 > 29 > 39 > 11 > 29 > 10 > 10 > 52 > 40 > 53 > 38 > 43 > 51 > 36 > 42 > 50 > 47 > 45 > 37 > 35
>>> Augustinus, Epistolae, 93, 10, 36.

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 35.

1 Noli ergo, frater, contra divina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia, colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii; sive antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis, sicut Cypriani et Agrippini: primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est.
2 Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerunt quam veritas postulat.
3 In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere, Et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit.
4 Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philippe. III, 15, 16); in illa via scilicet, quae est Christus: de qua via ita Psalmus loquitur Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXV, 2, 3).
Augustinus HOME