monumenta.ch > Augustinus > 33 > 15 > 29 > 35 > 52 > 40 > 53 > 38 > 43 > 30 > 51 > 36 > 42 > 31 > 50 > 47 > 45
Augustinus, Epistolae, 93, 10, 44. <<<    

Augustinus, Epistolae, 93, 10, 45.

1 Sed de his tacco: contende Tychonium esse mentitum; ad Cyprianum te revoco, cuius mentionem ipse fecisti.
2 Prorsus secundum scripta Cypriani, si peccatis alienis in unitate quisque maculatur, iam ante Cyprianum periit Ecclesia, nec erat unde existeret ipse Cyprianus.
3 Si autem hoc sentire sacrilegum est, et certum est Ecclesiam permanere; nemo alienis peccatis in eius unitate maculatur; frustra filii mali iustos vos dicitis, exitum vestrum non abluitis, non purgatis.
Augustinus HOME