monumenta.ch > Augustinus > 333 > 1 > 35 XXV > 263 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 > 13 > 1 > 189 > 1 > 189 > 42 XXXI > 1 > 10 > 1 > 6 > 320 > 3 > 4 > 1 > 9 > 1 > 1 > 1 > 1 > 342 > 1 > 1 > 1 > 24 XVII > 1 > 1 > 1 > 1 > 352 > 6 > 3 > 6 > 232 > 8 > 1 > 1 > 6 > 5 > 6 > 151 > 1 > 9 IX > 9 > 6 > 9 > 355 > 29 XII > 5 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8
Augustinus, Epistolae, 94, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 94, 8.

1 Frater noster charissimus et dulcissimus Quintus, quam tarde ad nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat: instantiam vero eius in litteris exigendis et haec epistola lituris quam versibus crebrior loquitur, commemorati exactoris nimiam festinationem scheda fecit.
2 Nam pridie idus maias venit ad nos ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit.
3 Videte ergo utrum eum commendaverim, vel accusaverim huiusmodi testimonio.
4 Forte enim, imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis iudicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, iustissime refestinavit ad lucem suam.
Augustinus HOME