monumenta.ch > Augustinus > 333 > 1 > 35 XXV > 263 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 > 13 > 1 > 189 > 1 > 189 > 42 XXXI > 1 > 10 > 1 > 6 > 320 > 3 > 4 > 1 > 9 > 1 > 1 > 1 > 1 > 342 > 1 > 1 > 1 > 24 XVII > 1 > 1 > 1 > 1 > 352 > 6 > 3 > 6 > 232 > 8 > 1 > 1 > 6 > 5 > 6 > 151 > 1 > 9 IX > 9 > 6 > 9 > 355 > 29 XII > 5 > 1 > 5 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8 > 1 > 4 > 1 > 1 > 1 > 128 > 232 > 6
Augustinus, Epistolae, 98, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 98, 6.

1 Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem iustificentur: cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur.
2 Et nonnunquam mortuis parentibus suis parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis huiusmodi misericordiam praebere potuerunt.
3 Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto proximus fuisset; responsum est enim, Qui in illum fecit misericordiam (Luc. X, 37).
Augustinus HOME