monumenta.ch > Augustinus > 15 > 12 > 8 > 8 > 5 IV > 24 XVIII > 4 > 5 > 7 > 12 > 1 > 18 > 6 > 12 VII > 2 > 8 IV > 2 > 23 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 4 > 5 > 4 > 6 > 5 > 6 > 38 > 2 > 9 IV > 7 III > 7 > 5 > 4 > 18 > 5 > 12 VII > 34 > 2 > 7 > 5 > 4 > 13 > 5 > 4 > 9 > 7 > 17 > 2 > 34 > 12 > 9 > 6 > 3 > 12 > 6 > 20 > 12 VII > 2 > 5 > 4 > 7 > 8 > 2 > 16 > 5 III > 31 > 11 > 15 > 8 > 7 > 12 > 3 > 5 > 4 > 20 > 9 > 3 > 25 > 21 > 37 > 7 IV > 27 > 30 > 12 VII > 9 > 42 > 9 IV > 16 > 20 > 15 > 6
Augustinus, Epistolae, 105, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 105, 2, 6.

1 Et tamen quid est melius, proferre veras Imperatorum iussiones pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate: quod vos fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis?
2 In quo facto nihil aliud ostendistis, nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem, omni vento iactari et circumferri, sicut scriptum est, Qui fidit in falsis, hic pascit ventos (Prov. X, 4).
3 Sicut enim vera fuit ista indulgentia, sic vera sunt crimina Caeciliani, et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quidquid aliud contra catholicos dicere consuevistis, ut a pace Ecclesiae Christi infelices separetis, et infeliciter separemini.
4 De nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamvis utique multo sit honestius praesumere de Imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus.
5 Sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Ier. XVII, 5).
6 Unde ergo praesumimus, si vultis nosse, illum cogitate de quo propheta praenuatiavit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, et omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11).
7 Et ideo hac Ecclesiae potestate utimur, quam ei Dominus et promisit et dedit.
Augustinus HOME