monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 11 > 17 > 21 > 23 > 30 > 10 > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 19 > 25 > 30 > 22 > 26 > 16 > 17 > 18 > 26 > 14 > 13 > 28 > 5 > 11 > 17 > 30 > 11 > 23 > 13 > 10 > 24 > 4 > 13 > 22 > 15 VII > 24 > 15 > 7 > 32 > 24 > 11 > 11 > 10 > 17 > 19 > 33 > 10 > 16 > 25 > 18 > 47 > 49 > 17 > 19 > 15 > 22 > 14 > 11 > 40 > 13 > 18 > 13 > 10 > 15 > 16 > 23 > 14 > 15 > 46 > 16 > 17 > 32 > 21 > 13 > 11 > 33 > 10 > 31 > 15 VII > 27 > 10 > 24 > 13 > 11 > 11
>>> Augustinus, Epistolae, 105, 3, 12.

Augustinus, Epistolae, 105, 3, 11.

1 Sed iam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intelligit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem.
2 Hoc iubent imperatores, quod iubet et Christus; quia cum bonum iubent, per illos non iubet nisi Christus.
3 Et nos etiam per Apostolum obsecrat, ut idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata, neque dicamus, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi; sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec divisus est Christus, nec Paulus crucifixus est pro nobis; quanto minus Donatus?
4 nec in nomine Pauli baptizati sumus (I Cor. I, 10 13); quanto minus in Donati?
5 Hoc dicunt et Imperatores, quia christiani catholici sunt, non idolorum servi, sicut vester Iulianus; non haeretici, sicut quidam fuerunt et Ecclesiam catholicam persecuti sunt, quando veri christiani non pro haeretico errore poenas iustissimas sicut vos, sed pro catholica veritate passiones gloriosissimas pertulerunt.
Augustinus HOME