monumenta.ch > Augustinus > 15 > 17 > 39 > 12 > 14 > 20 > 13 > 9 > 27 > 23 > 23 > 23 > 17 > 15 > 22 > 13 > 18 > 19 > 13 > 14 > 19 > 16 > 5 > 6 > 15 > 2 > 4 > 11 > 2 > 6 > 12 > 27 > 6 > 32 > 15 > 25 > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 105, 4, 14.

Augustinus, Epistolae, 105, 4, 13.

1 Concordate nobiscum, fratres; diligimus vos, hoc vobis volumus quod et nobis.
2 Si propterea nos gravius odistis, quia errare vos et perire non permittimus, hoc Deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus, et dicentem: Quod erraverat, non revocastis, et quod perierat, non inquisistis (Ezech. XXXIV, 4).
3 Hoc vobis per nos Deus ipse facit, sive obsecrando, sive minando, sive corripiendo, sive damnis, sive laboribus, sive per suas occultas admonitiones vel visitationes, sive per potestatum temporalium leges.
4 Intelligite quid vobiscum agatur; perire vos non vult Deus in sacrilega discordia alienatos a matre vestra Catholica.
5 Nihil in nos aliquando probare potuistis; vestri episcopi conventi a nobis, nunquam nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus loqui.
6 Quis ferat istam superbiam?
7 quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum valde sacrilegis: legite Actus Apostolorum, et videte.
8 Quasi ipse Dominus non cum Iudaeis, a quibus crucifixus est, sermones de Lege habuerit, eisque congruenter responderit.
9 Postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui converti ad iustitiam nunquam poterit, et tamen nec ipse Dominus de Lege dedignatus est ei respondere; ut intelligatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt.
Augustinus HOME