monumenta.ch > Augustinus > 8 > 51 > 1 > 18 > 9 > 1 > 4. 6 > 5. 7 > 6 > 11 > 12 > 1 > 6 > 5 > 8 > 10 > 2 > 4. 7 > 2 > 1 > 16 > 69 > 15 > 4 > 13.21 > 4. 9 > 1 > 1 > 4. 7 > 6 > 13 > 9 > 7 > 11 > 5. 9 > 69 > 1 > 3. 6 > 5. 8 > 15.24 > 14.21 > 6 > 6 > 1 > 5 > 1 > 4 > 2. 6 > 1 > 1. 3 > 1 > 11.16 > 3. 6 > 1 > 8 > 6 > 3. 6 > 18 > 4. 6 > 15 > 14.23 > 10 > 9 > 8.11 > 6 > . 2 > 1. 3 > 8.15 > 7 > 9 > 1 > 1 > 6 > 13 > 11 > 6 > 15 > 1 > 2 > 8.11 > 5 > 12.15 > 2 > 1 > 12.16 > 4 > 3 > 2 > 5 > 14.22 > 8 > 81 > 1
Augustinus, Epistolae, 106, . . . <<<    

Augustinus, Epistolae, 106, 1.

1 Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis.
2 Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas, sic Christi Sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris.
3 Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum attende quod dico.
4 Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensem damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est.
5 Diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas Ecclesias baptizavit, modo cum Primiano vester episcopus, sed et neminem post eum baptizans.
6 Qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis?
7 Hanc mihi solve quaestionem, et me baptiza: si hanc autem solvere non potes, parce alienae animae, parce tuae.
8 Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem; certe si non probavero, tunc fac quod putas.
9 Addo etiam, si non probavero, non sim episcopus communionis meae; si autem probavero, noli esse inimicus salutis tuae.
10 Opto te, domine frater, in pace esse nobiscum.
Augustinus HOME