monumenta.ch > Augustinus > 61 XXXVII > 2 > 1 > 5 > 6 > 38 XXVII > 27 XXI > 6 > 9 > 7 > 34 XXVII > 31 XXI > 58 XXXVI > 27 XXI > 57 XXXV > 6 > 38 XXV > 33 XXIII > 8 > 62 XXXVII > 1 > 51 XXXIV > 4 > 1 > 5 > 1 > 6 > 1 > 9 > 54 XXXV > 6 > 33 XXVI > 1 > 1 > 4 > 33 XXIII > 41 XXVI > 1
Augustinus, Epistolae, 107, . . . <<<    

Augustinus, Epistolae, 107, 1.

1 Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur.
2 Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait: « Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare.
3 » Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui iudicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere.
4 Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare.
5 Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.
Augustinus HOME