monumenta.ch > Augustinus > 16 > 26 > 14
>>> Augustinus, Epistolae, 108, 5, 15.

Augustinus, Epistolae, 108, 5, 14.

1 Quid illud, quod soletis de sustentatis persecutionibus gloriari?
2 Si martyres non facit causa, sed poena; cum diceretur, Beati qui persecutionem patiuntur, frustra est additum, propter iustitiam (Matth. V, 10).
3 Nonne vos etiam in huius tituli gloria Maximianistae facillime vincunt, qui persecutionem non solum postea vobiscum, sed prius et a vobis pertulerunt?
4 Advocati accusantis Maximianum, vestro collega praesente Restituto, qui in locum Salvii Membressitani, cum caeteris illis undecim sine dilatione damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, iam fuerat ordinatus, verba sunt quae iam paulo ante commemoravi.
5 Titianus etiam die ipso dilationis transacto, Felicianum et Praetextatum de tota ipsa contra Primianum conspiratione verbis gravissimis accusavit.
6 Concilium etiam Vagaiense non semel Gestis proconsularibus, ac deinde municipalibus allegatum est, excitata iudicia, impetratae minacissimae iussiones, postulatum atque praeceptum est, ad coercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa auxilia civitatum, per quae id quod iudicatum est, impleretur.
7 Quid ergo nobiscum de imperata persecutione confligitis, qui vobiscum ista non aequo iure divisimus?
8 Cum enim non semper qui persecutionem sustinet, perveniat ad passionem; sic inter nos composuerunt clerici et Circumcelliones vestri, ut vos persecutionem, nos passionem sustineremus.
9 Sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude certate, qui contra vos recitant Gesta forensia, ubi eos per iudices persecutionibus agitastis: sed plane cum quibusdam eorum tali coercitione correctis postea concordastis; unde nec nostra est desperanda concordia, si Deus adiuvare, et vobis pacificam mentem inspirare dignetur.
10 Nam et illud, quod contra nos a vestra parte magis ore maledico quam veridico solet dici, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), nos potius ista in tantis latrociniis Circumcellionum, clericorumque vestrorum experti sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis, tot loca nostrorum sanguine cruentarunt: quorum duces, quando te ingrediente in hanc patriam, cum suis cuneis deduxerunt, Deo laudes inter cantica conclamantes, quasi voces, velut tuba praeliorum in suis omnibus latrociniis habuerunt.
11 Alio tamen die concussi ac stimulati aculeis verborum tuorum, quae in eos per punicum interpretem honesta et ingenua libertatis indignatione iaculatus es, factis eorum irritatus potius quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis qui aderant narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt, nec post eorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, ulla aqua pavimenta salsavistis - quod post nostros clerici tui putaverunt esse faciendum.
Augustinus HOME